La Pontificia Commissione per l´interpretazione dei Decreti del Concilio Vaticano II ha dato il seguente «Responsum ad propositum dubium»:
D. - Utrum verba Homilia de more ab ipso celebrante habeatur, n. 42 Institutionis Generalis Missalis Romani, quibus in rem deducuntur praescripta Constitutionis Sacrosanctum Concilium, n. 52, et Constitutionis dogmaticae Dei Verbum, n. 24, (cfr. etiam Litt. Ap. Sacram Liturgiam d. 29 ian. 1964, III; Instr. S. R. C. Inter oecumenici d. 26 sept. 1964, nn. 53-55, et Instr. Sacrae Congregationis pro Cultu Divino Liturgicae instaurationes d. 5 sept. 1970, n. 2) ita interpretanda sint ut ii quoque, qui nec sacerdotes nec diaconi sint, viri aut mulieres, qui tamen Sacram Liturgiam participant, homiliam habere possint.
R. - Negative.