» Chiesa Cattolica Italiana » Documenti »  Documentazione
Lettera di Paolo VI per il Congresso Eucaristico Nazionale


Venerabili Fratri Nostro
ANTONIO S.R.E. CARDINALI POMA
Archiepiscopo Bononiensi

PAULUS PP. VI
Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Utinum, urbs nobilis, proximo mense Septembri singulari quadam luce fulgebit, siquidem sedes erit XVIII Conventus Eucharistici ex Italica Natione. Quemadmodum praevideri licet, Praesules, sacerdotes, religiosi, laici frequentes eo confluent, ut ineffabile mysterium Corporis et Sanguinis Christi publica fidei professione testificentur, piis celebrent laudibus, animis altius imprimant.