Festa dei Santi Cirillo e Metodio Compatroni d'Europa
SACRA CONGREGATIO PRO SACRAMENTIS ET CULTU DIVINO - PROT. CD 202/81 -
Romae, die 18 ianuarii 1981
E.me Domine,
Primo expleto saeculo a Litteris Encyclicis Grande munus » promulgatis, quibus Papa Leo XIII in Calendario Ecclesiae catholicae celebrationem Sanctorum Cyrilli et Methodii inscribi iussit, necnon XI expleto saeculo a Litteris «Industriae tuae» Papae Ioannis VIII, quibus usus slavicae linguae in sacra Liturgia et laudabatur et suadebatur, Summus Pontifex Ioannes Paulus II, per Epistolam Apostolican «Egregiae virtutis», die 31 mensis decembris anno 1980 data, Sanctos Cyrillum et Methodium totius Europae apud Deum caelestes Patronos constituit ac declaravit, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt.